라틴어 문장 검색

Nam luxus sive luxuria corpus destruit, opesannichilat, animam necat, vim eripit, lumina orbat, vocem acerbat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 51:2)
Luxus, corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem Destruit, anichilat, necat, eripit, orbat, acerbat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:1)
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:22)
Hoc quidemex inertia temporis contigit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:10)
Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:7)
Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:10)
Non enim inertiae sed modestiae humanitatique (mihi credite) hoc quod recte consultum est adsignabitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:2)
Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 2:1)
Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam."
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 14:1)
Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 2:1)
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)
id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et professiones medendi monstrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 5:2)
Unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit, munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitante ut luem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 76:2)
Sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis, et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium, amitti suaderent prope iam parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION